CUPRESSUS

CUPRESSUS
CUPRESSUS
Graece Κυπάριςςος, arbor est natu morosa, fructu supervacua, baccis torva, soliô amara, odore violenta, ac ne umbrâ quidem gratiosa, materie rara, ut pene fruticosi generis, Plinio, l. 16. c. 33. Hinc Diti sacra, iuxta eundem, ut et Festum; at Proserpinae, iuxta Servium: tum quod sterilis, tum quia praecisô capite moritur, et non renascitur subsecta; praeterquam in Aenaria Insul. Atque ideo funebri signô ad domos postia, Ibid. et adhibita luctuosis sacris et funeribus Procerum Romanorum, privilegiô quôdam Lucan. l. 3. v. 442.
Et non plebeios luctus testata cupressus.
Et Statius, l. 4. Theb. v. 460.
----- frontes atque omne cupressus
Intexit plorata latus -----
Nonnumquam tamen et aliorum. Vide Servium, ad l. 3. Aen. Sed et Varro adhiberi rogis ait, propter gravem ustrinae nidorem, ut odoris sui iucunditate eum liniret. Unde invisa cupressus, Horatio, l. 2. Carm. Od. 14. v. 23. maesta, Statio, l. 5. Sylv. 1. v. 136.
----- tempus nunc ponere frondes
Phoebe tuas, maestaque comam damnare cupresso etc.
Interim laetâ fronde viret semper. Hinc eidem, l. 6. Theb. v. 99.
----- Brumae illaesa cupressus.
Et cariem non sentit lignum eius. Quae causa forte, quod in Agone gymnico, qui in Creta olim agebatur, Victor e cupressu coronam nactus est, Plut. Sympos. l. 1. Probl. 2. Quod item victimae eâ coronabantur. Prudentius, Apotheosi, v. 531.
Pontificum festis ferienda securibus illic
Agmina vaccarum steterant; vitulasque revincta
Fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
Arae quoque. Virg. l. 3. Aen. v. 63. ubi de funere Polydori,
Aggeritur tumulo tellus, stant manibus arae
Caeruleis maestae vittis, atraque cupressu.
Et Statius ubi supra. Ob eandem materiae firmitatem, eorum. qui in bello ceciderant, corpora arcis e cupresso condi solita, scribit Thucydides: et Plato leges publicas sacrorumque ritus in tabulis cupressinis describi voluit, de LL. l. 5. Veiovis etiam
simulacrum ex hoc ligno Romae, marce, duravit, ab anno Urb. Cond. 551. usque ad Plinii tempora, l. 16. c. 40. Ipsum Iovis sceptrum inde edolatum, docet Hermippus, ut alia omittam. pythagoreos tamen arcis aliisque utensilibus cupressinis abstinuisse, Laertius refert, l. 8. c. 10. quod ad funestos arbor usus adhiberetur. Potro, pulchritudo eius, quae e proceritate est, mite oblectat. Certe in Arcadia, apud Psophidem, tantae proceritatis Cupressi fuêre, ut proximus mons inumbraretur: dictae παρθένοι, quia ferrô intactae et Alemaeoni sacrae; quod eo is matre Argis necatâ se recepisset. Ob quam formam et elegantem inprimis venustamque comam, etiam χάριτες appellatae sunt, inter praecipua hortorum ornamenta. Plin. ubi supra, Metae demum respectu non repudiata, distinguendis tantum pinorum ordinibus: nunc vero tonsilis facta in densitate parietum, coercitâque gracilitate, perpetuo teres. Quod fieri solitum duobus modis ait Dalechampius, aut cum in singulis ordinibus duabus pinis cupressum unam interponebant, aut cum duobus pinorum ordinibus cupressorum unum interserebant. Cetera de eadem apud Plinium sic habent, Trahitur etiam in picturas opere historiali: venatus classesve et imagines rerum, foliô brevique et virenti super vestiens ---- Utraque (mas et femina) immittitur in perticas asseresque amputatione ramorum, qui XIII. annô denariis singulis vaeneunt. Quaestuosissima in satus ratione silva: vulgoque dotem filiae antiqui plantaria appellabant. In quo loco Salmasius pro opere historiali, legi vult operis topiarii, et pro plantaria, plantare. Ut sensus sit, tam quaestuosam illam rationem Cupressorum ad asseres et perticas plantandarum fuisse, ut, cum eas pangebant, vulgo dictitarent antiqui, dotem filiae se plantare, vide eum ad Solin. p. 173. Patria arboris Creta Insul. Plin. ibid. Vide et supra, ubi de phrasi Pliniana, Appellare e sponso: De memorabili vero Cupresso, quae hodieque visitur Patris in Achaia, Sponium, Itinerariô Graeciae, Part. 2. p. 22. Similia Cupresso citri folia, de qua arbore diximus supra. Fabulas de Cyparissa, filia Boreae: item Cyparissarum, Eteoclis gnatarum: Cyparissi potro a Telepho geniti, prolixe exsequitur Hadr. Iunius, l. 1. c. 20. et diximus de iis suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Cupressus — sempervirens Scientific classification Kingdom: Plantae …   Wikipedia

  • cupressus — ⇒CUPRESSUS, subst. masc. BOT., terminol. sc. Cyprès. La même terre produit le superbe « cupressus disticha », qu on admire à la Floride (BAUDRY DES LOZ., Voy. Louisiane, 1802, p. 168). Le cyprès (...) se nomme[nt] encore pour moi « (...),… …   Encyclopédie Universelle

  • Cupressus — n. one of the genera of cypress trees, the type genus of the {Cupressaceae}. Syn: genus {Cupressus}. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cupressus — (C. L., Cypresse), Pflanzengattung aus der Familie der Cupressineae, Monocle, Monadelphie L.; einhäufig, männliche Kätzchen sehr klein, einzeln, endständig, Schuppen mit 2–4 Staubgefäßen, weibliche Kätzchen klein, Schuppen vierreihig dachziegelig …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cupressus — L. (Zypresse), Gattung der Koniferen, immergrüne Bäume oder Sträucher mit dekussierten, vierreihig dachziegeligen, mit der größern untern Hälfte angewachsenen, mit der schuppenförmigen Spitze freien, auf dem Rücken meist mit einer Öldrüse… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cupressus — Cupressus, die Zypresse (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cupressus — Zypressen Trauerzypresse (Cupressus sempervirens) Systematik Abteilung: Pinophyta …   Deutsch Wikipedia

  • Cupressus —   Cipres Ciprés común: hojas y piñas …   Wikipedia Español

  • Cupressus — Cyprès Pour les articles homonymes, voir Cyprès (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Cupressus — noun type genus of Cupressaceae • Syn: ↑genus Cupressus • Hypernyms: ↑gymnosperm genus • Member Holonyms: ↑Cupressaceae, ↑family Cupressaceae, ↑cypress family …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”